- MISNIA vulgo MEYSSEN
- MISNIA, vulgo MEYSSENsuperioris Saxoniae provincia, satis ampla, inter Salam et Albim fluvios posita, quam olim Hermanduri, et Sorabi Slavorum natio habuerunt. Eius montana sunt feta mineris. Baudrand.terminatur, a Septentrione Saxoniâ et Principatu Anhaltniô; ab Ortu Lusatiâ, a Meridie Bohemiâ, et Franconiâ, ab Occasu Thuringiâ, Dividitur in 5. parttes, nempe in Misniam propriam, das Meisnische, Lipsiensem tractum Leipzische, Osterlandiam, Osterland, Voigtlandiam, Voigtlandische et in dominia Ertzgeburgischen, versus confinia Bohemiae, Eius etiam partes sunt ditiones Merseburgensis, Naumburgensis et Hallensis, quae tamen iam proprios habent Principes, e domo Saxonica, uti Oserlandia Duci Altemburgico paret, et Voigtlandia, maiori ex parte Duci Naumburgensi. Caput provinc. Misna est, quae ad Albim. 3. milliarib. Germanic. distat, a Dresda in Occasum, 9. a Lipsia in Ortum, alias Episcopalis erat sub Archiepiscopo Magdeburgensi cum territorio adiacente. Vide supra, uti de Toringorum et Misnorum in Cheruscos migratione, B. Rhenanum Rer. Germ. l. 3. ac ad eum Notas Ottonis ICti. MISNIAE URBES. Altenburgum, Altenburg. Chemnitium, Chemnitz. Dresda, Dresden, Electorum sedes. Halla Hall. Lipsia, Seypzig. Mersoburgum, Mersburg. Misna, Meissen. Naumburgum, Naumburg. Sitizum, Zeitz. Suicca, Zwickaw.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.